PARENS

PARENS
PARENS
vulgo Patrem et Matrem notat, vide infra Parentes. Sed Iurisprudentes Avos et Proavos, Avias et Proavias Parentum nomine appellari aiunt. Paulus de grad. Affinit. l. ICoss. et Caius l. Parentis appellatione de verbor. signif. At latius hodie sumitur, pro sanguine proximo, agnato, cognato: quâ notione tamen iam apud Sallustium vox reperitur, notante Car. du Fresne. Certe, apud Iul. Capitolin. in M. Antonino Philos. c. 6. legimus: Adoptatus in aulicam domum, omnibus Parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. Ubi Casaubon. Hem. omnibus? inquit, tam multos igitur habuit Marcus Parentes? Atqui Patre, qui genuerat, pridem exstinctô, duos solos habuit Parentes reverentiâ colendos, Patrem Pium et Hadrianum Avum: Mater et Avi, paternus ac maternus fato iam concesserant. Quinam igitur isti tot Farentes? Si γονέας quaeris, praeter quos diximus, nulli erant. Additque, vocem Parentis, non ex veter. Romanorum usu hîc debere accipi, verum plane quomodo in idiotismo Gallico, Hispanico etiam et Italico, pro quibuscumque sanguine vel assinitate iunctis, usurpatur. Sic et alibi, apud Scriptores Historiae Augustae saepe capitur. Idem Capitolin. in Maximino Iun. c. 4. Quum Grammatico daretur, quaedam Parens sua libros
Homericos omnes purpureos dedit aureis literis scriptos. Lamprid. in Severo, c. 67. Amtcos et Parentes Alexander si malos raperit, aut punivit; aut si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se. Sic quoque accipiendum, apud Vopiscum Aureliano et Probo: apud Greg. vero Turonensem, et inferioris aevi Scriptores, locis innumeris. Sed et apud Zenonem Veronensem, Latinorum Patrum elegantissimum, qui circa Deciorum tempora scribebat, hanc vocem eâdem notione observavit Casaubon. Is enim in Serm. de Lazaro suscitato, Post quatriduum, scribit, Lazari anima movetur, manus officio praeparantur, oculi solis in orbibus currunt, vestigia gressibus explicantur, auribus renovatur auditus; acies dirigitur in Parentes: cognatio redivivis obtutibus muneratur. Ubi, nisi discedit a narratione Iohannis Euang. parentes Lazari appellavit Mariam et Martham eius sorores. Sic cum soli illi Comites et Amici dicerentur olim, qui in comitatu Principis erant; coeteri, Amici tantum; vel etiam Parentes et Amici vel Parentes carissimi, ab Augustis nuncupabantur. Ita Consules et Praefecti Urbis et Proconsules et Provinciarum Rectores, honoris gratiâ ab illis appellabantur. Hinc de Praefecto Urbis, in Scriptoribus praefatis, Parens et Amicus noster, et sic de aliis: quod etiam sub posterioribus Principibus obtinuit. Unde Inscriptiones illae in Principum rescriptis, ad Praefectos et Procon sules in Cod. Theodos. frequentes: Have paren: carissime Augusti. Ubi Parens quidem, Barnabae Brissonio Formular. l. 3. Patrem notat, honoris vocabulum: Salmasius vero, non ex usu veter. Latinorum iubet accipi; sed ex recentiorum usurpatione. Quemadmodum hodieque Rex Galliarum moris habet Legatos suos, et quos regendis provinciis imponit: Parentes vel Cognatos suos, appellare. Vide Casaubon. ad Capitolinum l. c. et Treb Pollionem in XXX. Tyrannis. Fortunatus de Excidio Thuringiae:
Tunc Pater ac genitrix et avunculus atque Parentes.
Idem Carm. ad Artachin:
Sed de fratre patris proximus ille parens:
apud Car. du Fresne Glossar. Hinc, apud Eugenium in Epitaph. matris suae, Substantiv. Parentatus, affinitatem cognationemque designat, Ital. Parentado, Gall. Parente: cui synonymum est, Parentela, apud Capitolin Gordiano III. Adiectivum vero, Parentatus, apud Arnoldum Lubecensem l. 7. c. 3. et 9. cognationibus significat et asfinitatibus instructum, annotante eôdem Car. du Fresne. Vide quoque Iac. Gothofredum ad l. Cod. Theodos. de Pistor. et adl. unic. de Action. certotemp. fin.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • parens — et alliez, Necessarij et propinqui. B. Parent du costé du pere, Consanguineus, Agnatus. Estre parent d aucun, Cohaerere sanguine alicui, vel coniungi sanguine alicui. Il est mon parent, Attingit me sanguine. Il n a point de plus prochain parent… …   Thresor de la langue françoyse

  • Parens — (spr. ráng), Bewohner der Landes (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • parens — index parents, progenitor Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • parens. — parens. (parenthesis) n. the characters ( ), curved lines used to enclose a sentence or phrase …   English contemporary dictionary

  • Parens, S. — S. Parens (15. Nov.), ein Martyrer zu Hippo in Africa. S. S. Siddinus. (El.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • parens — /peuh renz /, n.pl. Informal. parentheses: The entire sentence should be in parens. [by shortening] * * * …   Universalium

  • parens — /peuh renz /, n.pl. Informal. parentheses: The entire sentence should be in parens. [by shortening] …   Useful english dictionary

  • parens. — parentheses. * * * parens., parentheses …   Useful english dictionary

  • parens patriae — par·ens pat·ri·ae / par ənz pa trē ˌē, pā , trē ˌī; pär ens pä trē ˌī/ n [Latin, parent of the country]: the state in its capacity as the legal guardian of persons not sui juris and without natural guardians, as the heir to persons without… …   Law dictionary

  • Parens patriae — is Latin for father of the people . In law, it refers to the public policy power of the state to usurp the rights of the natural parent, legal guardian or informal carer, and to act as the parent of any child or individual who is in need of… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”